[Lectio1]
De Epístola beati Pauli Apóstoli ad Romános
!Rom 3:1-6
1 Quid ergo ámplius Judǽo est? aut quæ utílitas circumcisiónis?
2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia crédita sunt illis elóquia Dei.
3 Quid enim si quidam illórum non credidérunt? numquid incredúlitas illórum fidem Dei evacuábit? Absit.
4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificéris in sermónibus tuis: et vincas cum judicáris.
5 Si autem iníquitas nostra justítiam Dei comméndat, quid dicémus? Numquid iníquus est Deus, qui infert iram?
6 secúndum hóminem dico. Absit. Alióquin quómodo judicábit Deus hunc mundum?
