[Lectio1]
De Epístola ad Romános
!Rom 8:1-4
1 Nihil ergo nunc damnatiónis est iis, qui sunt in Christo Jesu, qui non secúndum carnem ámbulant. 
2 Lex enim spíritus vitæ in Christo Jesu liberávit me a lege peccáti et mortis. 
3 Nam quod impossíbile erat legi, in quo infirmabátur per carnem: Deus Fílium suum mittens in similitúdinem carnis peccáti, et de peccáto damnávit peccátum in carne,
4 ut justificátio legis implerétur in nobis, qui non secúndum carnem ambulámus, sed secúndum spíritum.

[Lectio2]
!Rom 8:5-9
5 Qui enim secúndum carnem sunt: quæ carnis sunt, sápiunt. Qui vero secúndum spíritum sunt, quæ sunt spíritus, séntiunt. 
6 Nam prudéntia carnis, mors est: prudéntia autem spíritus, vita et pax. 
7 Quóniam sapiéntia carnis inimíca est Deo: legi enim Dei non est subjécta: nec enim potest. 
8 Qui autem in carne sunt, Deo placére non possunt. 
9 Vos autem in carne non estis, sed in spíritu: si tamen Spíritus Dei hábitat in vobis.

[Lectio3]
!Rom 8:9-11
9 Si quis autem Spíritum Christi non habet: hic non est ejus. 
10 Si autem Christus in vobis est: corpus quidem mórtuum est propter peccátum, spíritus vero vivit propter justificatiónem. 
11 Quod si Spíritus ejus, qui suscitávit Jesum a mórtuis, hábitat in vobis: qui suscitávit Jesum Christum a mórtuis, vivificábit, et mortália córpora vestra, propter inhabitántem Spíritum ejus in vobis.
