[Lectio1]
De Epístola ad Romános
!Rom 12:1-3
1 Obsecro ítaque vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum. 
2 Et nolíte conformári huic sǽculo, sed reformámini in novitáte sensus vestri: ut probétis quæ sit volúntas Dei bona, et benéplacens, et perfécta. 
3 Dico enim per grátiam quæ data est mihi, ómnibus qui sunt inter vos: Non plus sápere quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem: et unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei.

[Lectio2]
!Rom 12:4-8
4 Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent: 
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter altérius membra. 
6 Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes: sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, 
7 sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína,
8 qui exhortátur in exhortándo, qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte.

[Lectio3]
!Rom 12:9-16
9 Diléctio sine simulatióne. Odiéntes malum, adhæréntes bono: 
10 Caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes: Honóre ínvicem præveniéntes: 
11 Sollicitúdine non pigri: Spíritu fervéntes: Dómino serviéntes:
12 Spe gaudéntes: In tribulatióne patiéntes: Oratióni instántes: 
13 Necessitátibus sanctórum communicántes: Hospitalitátem sectántes. 
14 Benedícite persequéntibus vos: benedícite, et nolíte maledícere. 
15 Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus:
16 Idípsum ínvicem sentiéntes: Non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes.
