[Lectio1]
De Epístola ad Romános
!Rom 13:1-4
1 Omnis ánima potestátibus sublimióribus súbdita sit: non est enim potéstas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinátæ sunt. 
2 Itaque qui resístit potestáti, Dei ordinatióni resístit. Qui autem resístunt, ipsi sibi damnatiónem acquírunt:
3 nam príncipes non sunt timóri boni óperis, sed mali. Vis autem non timére potestátem? Bonum fac: et habébis laudem ex illa; 
4 Dei enim miníster est tibi in bonum.

[Lectio2]
!Rom 13:4-7
4 Si autem malum féceris, time: non enim sine causa gládium portat. Dei enim miníster est: vindex in iram ei, qui malum agit. 
5 Ideo necessitáte súbditi estóte non solum propter iram, sed étiam propter consciéntiam.
6 Ideo enim et tribúta præstátis: minístri enim Dei sunt, in hoc ipsum serviéntes. 
7 Réddite ómnibus débita: cui tribútum, tribútum: cui vectígal, vectígal: cui timórem, timórem: cui honórem, honórem.

[Lectio3]
!Rom 13:8-10
8 Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. 
9 Nam, Non adulterábis, Non occídes, Non furáberis, Non falsum testimónium dices, Non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. 
10 Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio.
