[Lectio1]
De Epístola prima beáti Petri Apóstoli
!1 Pet 2:1-5
1 Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes,
2 sicut modo géniti infántes, rationábile, sine dolo lac concupíscite: ut in eo crescátis in salútem:
3 si tamen gustástis quóniam dulcis est Dóminus.
4 Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum, et honorificátum:
5 et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Jesum Christum.

[Lectio2]
!1 Pet 2:6-10
6 Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum: et qui credíderit in eum, non confundétur.
7 Vobis ígitur honor credéntibus: non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes: hic factus est in caput ánguli,
8 et lapis offensiónis, et petra scándali, his qui offéndunt verbo, nec credunt in quo et pósiti sunt.
9 Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis ejus qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum.
10 Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei: qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.

[Lectio3]
!1 Pet 2:11-17
11 Caríssimi, óbsecro vos tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam,
12 conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, gloríficent Deum in die visitatiónis.
13 Subjécti ígitur estóte omni humánæ creatúræ propter Deum: sive regi quasi præcellénti:
14 sive dúcibus tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum:
15 quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam:
16 quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei.
17 Omnes honoráte: fraternitátem dilígite: Deum timéte: regem honorificáte.
