[Responsory1]
R. Advénit ignis divínus, non combúrens sed illúminans, non consúmens sed lucens: et invénit corda discipulórum receptácula munda: 
* Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúja, allelúja.
V. Invénit eos concórdes caritáte, et collustrávit eos inúndans grátia Deitátis.
R. Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúja, allelúja.

[Responsory2]
R. Spíritus Sanctus replévit totam domum, ubi erant Apóstoli: et apparuérunt illis dispertítæ linguæ, tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum: 
* Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja, allelúja, allelúja.
V. Dum ergo essent in unum discípuli congregáti propter metum Judæórum, sonus repénte de cælo venit super eos.
R. Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja, allelúja, allelúja.
&Gloria
R. Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja, allelúja, allelúja.

[Versum 2]
@Tempora/Pasc7-1

[Ant 2]
Convocátis Jesus * duódecim discípulis suis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent: et misit illos prædicáre regnum Dei, et sanáre infírmos, allelúja.

[Versum 3]
@Tempora/Pasc7-1

[Ant 3]
Spíritus, * qui a Patre procédit, allelúja: ille me clarificábit, allelúja, allelúja.
