[Responsory1_]
R. Percússit Saul mille, et David decem míllia: 
* Quia manus Dómini erat cum illo: percússit Philisthǽum, et ábstulit oppróbrium ex Israël.
V. Nonne iste est David, de quo canébant in choro, dicéntes: Saul percússit mille, et David decem míllia?
R. Quia manus Dómini erat cum illo: percússit Philisthǽum, et ábstulit oppróbrium ex Israël.

[Responsory2_]
R. Montes Gélboë, nec ros nec plúvia véniant super vos, 
* Ubi cecidérunt fortes Israël.
V. Omnes montes, qui estis in circúitu ejus, vísitet Dóminus: a Gélboë autem tránseat.
R. Ubi cecidérunt fortes Israël.

[Responsory3_]
R. Ego te tuli de domo patris tui, dicit Dóminus, et pósui te páscere gregem pópuli mei:
* Et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, firmans regnum tuum in ætérnum.
V. Fecíque tibi nomen grande, juxta nomen magnórum, qui sunt in terra: et réquiem dedi tibi ab ómnibus inimícis tuis.
R. Et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, firmans regnum tuum in ætérnum.
&Gloria
R. Et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, firmans regnum tuum in ætérnum.
