[Lectio1]
De libro primo Regum.
!1 Reg 17:25-28
25 Et dixit unus quispiam de Israël: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israéli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël.
26 Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? Quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?
27 Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens : Hæc dabuntur viro qui percusserit eum.
28 Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum alijs, iratus est contra David, et ait : Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui : quia ut videres prælium, descendisti.

[Lectio2]
!1 Reg 17:29-33
29 Et dixit David : Quid feci ? numquid non verbum est ?
30 Et declinavit paululum ab eo ad alium : dixítque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.
31 Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.
32 Ad quem cum fuísset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cujusquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthæum.
33 Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.
