[Lectio1]
De libro primo Regum
!1 Reg 19:1-3
1 Locútus est autem Saul ad Jónatham fílium suum et ad omnes servos suos ut occíderent David. Porro Jónathas fílius Saul diligébat David valde. 
2 Et indicávit Jónathas David dicens: Quærit Saul pater meus occídere te; quaprópter obsérva te, quæso, mane, et manébis clam, et abscondéris. 
3 Ego autem egrédiens stabo juxta patrem meum in agro ubicúmque fúeris; et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcúmque vídero, nuntiábo tibi.

[Lectio2]
!1 Reg 19:4-6
4 Locútus est ergo Jónathas de David bona ad Saul patrem suum dixítque ad eum: Ne pecces, rex, in servum tuum David, quia non peccávit tibi, et ópera ejus bona sunt tibi valde. 
5 Et pósuit ánimam suam in manu sua et percússit Philisthǽum, et fecit Dóminus salútem magnam univérso Israéli. Vidísti et lætátus es; quare ergo peccas in sánguine innóxio interfíciens David, qui est absque culpa? 
6 Quod cum audísset Saul, placátus voce Jónathæ jurávit: Vivit Dóminus, quia non occidétur.

[Lectio3]
!1 Reg 19:8-10
8 Motum est autem rursum bellum, et egréssus David pugnávit advérsum Philísthiim percussítque eos plaga magna, et fugérunt a fácie ejus. 
9 Et factus est spíritus Dómini malus in Saul. Sedébat autem in domo sua et tenébat lánceam; porro David psallébat manu sua. 
10 Nisúsque est Saul confígere David láncea in paríete, et declinávit David a fácie Saul; láncea autem, casso vúlnere, perláta est in paríetem. Et David fugit et salvátus est nocte illa.
