[Lectio1]
De libro primo Regum
!1 Reg 21:1-3
1 Venit autem David in Nobe ad Achímelech sacerdótem. Et obstúpuit Achímelech, eo quod venísset David, et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? 
2 Et ait David ad Achímelech sacerdótem: Rex præcépit mihi sermónem et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujúsmodi præcépta tibi déderim; nam et púeris condíxi in illum et illum locum. 
3 Nunc ergo, si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid invéneris.

[Lectio2]
!1 Reg 21:4-6
4 Et respóndens sacérdos ad David ait illi: Non hábeo láicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt púeri, máxime a muliéribus? 
5 Et respóndit David sacerdóti et dixit ei: Equidem, si de muliéribus ágitur, continúimus nos ab heri et nudiustértius, quando egrediebámur, et fuérunt vasa puerórum sancta. Porro via hæc pollúta est, sed et ipsa hódie sanctificábitur in vasis. 
6 Dedit ergo ei sacérdos sanctificátum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositiónis, qui subláti fúerant a fácie Dómini, ut poneréntur panes cálidi.

[Lectio3]
!1 Reg 21:7-9
7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa intus in tabernáculo Dómini, et nomen ejus Doëg Idumǽus potentíssimus pastórum Saul. 
8 Dixit autem David ad Achímelech: Si habes hic ad manum hastam aut gládium? quia gládium meum et arma mea non tuli mecum; sermo enim regis urgébat. 
9 Et dixit sacérdos: Ecce hic gládius Góliath Philisthǽi, quem percussísti in Valle terebínthi: est involútus pállio post ephod. Si istum vis tóllere, tolle, neque enim hic est álius absque eo. Et ait David: Non est huic alter símilis: da mihi eum.
