[Lectio1]
De libro secúndo Regum
!2 Reg 15:1-3
1 Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus et équites et quinquagínta viros, qui præcéderent eum. 
2 Et mane consúrgens Absalom stabat juxta intróitum portæ et omnem virum, qui habébat negótium ut veníret ad regis judícium, vocábat Absalom ad se et dicébat: De qua civitáte es tu? Qui respóndens ajébat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus. 
3 Respondebátque ei Absalom: Vidéntur mihi sermónes tui boni et justi; sed non est qui te áudiat constitútus a rege.

[Lectio2]
!2 Reg 15:3-6
3 Dicebátque Absalom: 
4 Quis me constítuat júdicem super terram, ut ad me véniant omnes qui habent negótium et juste júdicem? 
5 Sed et, cum accéderet ad eum homo ut salutáret illum, extendébat manum suam et apprehéndens osculabátur eum. 
6 Faciebátque hoc omni Israël veniénti ad judícium ut audirétur a rege, et sollicitábat corda virórum Israël.

[Lectio3]
!2 Reg 15:7-10
7 Post quadragínta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam et reddam vota mea, quæ vovi Dómino, in Hebron.
8 Vovens enim vovit servus tuus, cum esset in Gessur Sýriæ, dicens: Si redúxerit me Dóminus in Jerúsalem, sacrificábo Dómino. 
9 Dixítque ei rex David: Vade in pace. Et surréxit et ábiit in Hebron. 
10 Misit autem Absalom exploratóres in univérsas tribus Israël dicens: Statim ut audiéritis clangórem búccinæ, dícite: Regnávit Absalom in Hebron.
