[Lectio1]
De libro tértio Regum
!3 Reg 5:1-4
1 Misit quoque Hiram, rex Tyri, servos suos ad Salomónem; audívit enim quod ipsum unxíssent regem pro patre ejus; quia amícus fúerat Hiram David omni témpore. 
2 Misit autem Sálomon ad Hiram, dicens: 
3 Tu scis voluntátem David patris mei, et quia non potúerit ædificáre domum nómini Dómini Dei sui propter bella imminéntia per circúitum, donec daret Dóminus eos sub vestígio pedum ejus. 
4 Nunc autem réquiem dedit Dóminus Deus meus mihi per circúitum, et non est satan neque occúrsus malus.

[Lectio2]
!3 Reg 5:5-6
5 Quam ob rem cógito ædificáre templum nómini Dómini Dei mei, sicut locútus est Dóminus David, patri meo, dicens: Fílius tuus, quem dabo pro te super sólium tuum, ipse ædificábit domum nómini meo. 
6 Prǽcipe ígitur ut præcídant mihi servi tui cedros de Líbano, et servi mei sint cum servis tuis; mercédem autem servórum tuórum dabo tibi quamcúmque petíeris; scis enim quómodo non est in pópulo meo vir qui nóverit ligna cǽdere sicut Sidónii.

[Lectio3]
!3 Reg 5:7-9
7 Cum ergo audísset Hiram verba Salomónis, lætátus est valde, et ait: Benedíctus Dóminus Deus hódie, qui dedit David fílium sapientíssimum super pópulum hunc plúrimum. 
8 Et misit Hiram ad Salomónem, dicens: Audívi quæcúmque mandásti mihi: ego fáciam omnem voluntátem tuam in lignis cédrinis et abiégnis. 
9 Servi mei depónent ea de Líbano ad mare, et ego compónam ea in rátibus in mari usque ad locum quem significáveris mihi; et applicábo ea ibi, et tu tolles ea præbebísque necessária mihi ut detur cibus dómui meæ.
