[Ant 1]
Dum tólleret Dóminus * Elíam per túrbinem in cælum, Eliséus clamábat: Pater mi, currus Israël et auríga ejus.

[Oratio]
{(c3) Pá(h)te(h)ant(h) au(h)res(h) mi(h)se(h)ri(h)cór(h)di(h)æ(h) tu(h)æ,(h) Dó(h)mi(h)ne,(h) pré(h)ci(h)bus(h) sup(h)pli(h)cán(h)ti(f)um:(f.) †(,) et,(h) ut(h) pe(h)tén(h)ti(h)bus(h) de(h)si(h)de(h)rá(h)ta(g) con(f)cé(h hr)das;(h.) *(;) fac(h) e(h)os,(h) quæ(h) ti(h)bi(h) sunt(h) plá(h)ci(h)ta,(h) pos(h)tu(h)lá(h dr)re.(d.) (::)}
$Per Dominum

[Ant 2]
Cum appropinquáret * Dóminus Jerúsalem videns civitátem flevit super illam, et dixit: Quia si cognovísses et tu, quia vénient dies in te, et circúmdabunt te inimíci tui vallo et circúmdabunt te et coangustábunt te úndique et ad terram prostérnent te: eo quod non cognovísti tempus visitatiónis tuæ, allelúja.

[Ant 3]
Scriptum est enim: * Quia domus mea domus oratiónis est cunctis géntibus; vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. Et erat cotídie docens in templo.
