[Lectio1]
De libro quarto Regum
!4 Reg 3:6-9
6 Egréssus est ígitur rex Joram in die illa de Samaría, et recénsuit univérsum Israël. 
7 Misítque ad Jósaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recéssit a me; veni mecum contra eum ad prǽlium. Qui respóndit: Ascéndam: qui meus est, tuus est; pópulus meus, pópulus tuus, et equi mei, equi tui. 
8 Dixítque: Per quam viam ascendémus? At ille respóndit: Per desértum Idumǽæ. 
9 Perrexérunt ígitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuiérunt per viam septem diérum; nec erat aqua exercítui et juméntis quæ sequebántur eos.

[Lectio2]
!4 Reg 3:10-13
10 Dixítque rex Israël: Heu! Heu! Heu! congregávit nos Dóminus tres reges, ut tráderet in manus Moab. 
11 Et ait Jósaphat: Estne hic prophéta Dómini, ut deprecémur Dóminum per eum? Et respóndit unus de servis regis Israël: Est hic Eliséus fílius Saphat, qui fundébat aquam super manus Elíæ. 
12 Et ait Jósaphat: Est apud eum sermo Dómini. Descendítque ad eum rex Israël, et Jósaphat rex Juda, et rex Edom. 
13 Dixit autem Eliséus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? Vade ad prophétas patris tui et matris tuæ.

[Lectio3]
!4 Reg 3:13-18
13 Et ait illi rex Israël: Quare congregávit Dóminus tres reges hos, ut tráderet eos in manus Moab? 
14 Dixítque ad eum Eliséus: Vivit Dóminus exercítuum, in cujus conspéctu sto, quod si non vultum Jósaphat regis Judæ erubéscerem, non attendíssem quidem te, nec respexíssem. 
15 Nunc autem addúcite mihi psaltem. Cumque cáneret psaltes, facta est super eum manus Dómini, et ait: 
16 Hæc dicit Dóminus: Fácite álveum torréntis hujus fossas et fossas;
17 hæc enim dicit Dóminus: Non vidébitis ventum, neque plúviam, et álveus iste replébitur aquis, et bibétis vos, et famíliæ vestræ et juménta vestra. 
18 Parúmque est hoc in conspéctu Dómini; ínsuper tradet étiam Moab in manus vestras.
