[Lectio1]
De libro quarto Regum
!4 Reg 4:1-4
1 Múlier autem quædam de uxóribus prophetárum clamábat ad Eliséum, dicens: Servus tuus vir meus mórtuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dóminum; et ecce créditor venit ut tollat duos fílios meos ad serviéndum sibi. 
2 Cui dixit Eliséus: Quid vis ut fáciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respóndit: Non hábeo ancílla tua quidquam in domo mea, nisi parum ólei, quo ungar. 
3 Cui ait: Vade, pete mútuo ab ómnibus vicínis tuis vasa vácua non pauca; 
4 et ingrédere et claude óstium tuum, cum intrínsecus fúeris tu et fílii tui, et mitte inde in ómnia vasa hæc; et, cum plena fúerint, tolles.

[Lectio2]
!4 Reg 4:5-10
5 Ivit ítaque múlier et clausit óstium super se et super fílios suos; illi offerébant vasa, et illa infundébat. 
6 Cumque plena fuíssent vasa, dixit ad fílium suum: affer mihi adhuc vas. Et ille respóndit: Non hábeo. Stetítque óleum. 
7 Venit autem illa et indicávit hómini Dei. Et ille, Vade, inquit, vende óleum et redde creditóri tuo; tu autem et fílii tui vívite de réliquo. 
8 Facta est autem quædam dies, et transíbat Eliséus per Sunam. Erat autem ibi múlier magna, quæ ténuit eum et ut coméderet panem; cumque frequénter inde transíret, divertébat ad eam ut coméderet panem. 
9 Quæ dixit ad virum suum: Animadvérto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequénter: 
10 faciámus ergo ei cenáculum parvum, et ponámus ei in eo léctulum, et mensam, et sellam, et candelábrum, ut, cum vénerit ad nos, máneat ibi.

[Lectio3]
!4 Reg 4:11-17
11 Facta est ergo dies quædam, et véniens divértit in cenáculum et requiévit ibi. 
12 Dixítque ad Giézi púerum suum: Voca Sunamítidem istam. Qui, cum vocásset eam et illa stetísset coram eo, 
13 dixit ad púerum suum: Lóquere ad eam: Ecce, sédule in ómnibus ministrásti nobis, quid vis ut fáciam tibi? Numquid habes negótium, et vis ut loquar regi, sive príncipi milítiæ? Quæ respóndit: In médio pópuli mei hábito. 
14 Et ait: Quid ergo vult ut fáciam ei? Dixítque Giézi: Ne quæras, fílium enim non habet, et vir ejus senex est. 
15 Præcépit ítaque ut vocáret eam; quæ cum vocáta fuísset, et stetísset ante óstium, 
16 dixit ad eam: In témpore isto et in hac eádem hora, si vita comes fúerit, habébis in útero fílium. At illa respóndit: Noli, quæso, dómine mi, vir Dei, noli mentíri ancíllæ tuæ. 
17 Et concépit múlier, et péperit fílium in témpore, et in hora eádem, qua díxerat Eliséus.
