[Lectio1]
De libro quarto Regum
!4 Reg 17:21-23
21 Separávit Jeróboam Israël a Dómino, et peccáre eos fecit peccátum magnum. 
22 Et ambulavérunt fílii Israël in univérsis peccátis Jeróboam quæ fécerat, et non recessérunt ab eis,
23 úsquequo Dóminus auférret Israël a fácie sua, sicut locútus fúerat in manu ómnium servórum suórum prophetárum; translatúsque est Israël de terra sua in Assýrios, usque in diem hanc.

[Lectio2]
!4 Reg 17:24-25
24 Addúxit autem rex Assyriórum de Babylóne et de Cutha et de Avah et de Emath et de Sephárvaim, et collocávit eos in civitátibus Samaríæ pro fíliis Israël: qui possedérunt Samaríam, et habitavérunt in úrbibus ejus. 
25 Cumque ibi habitáre cœpíssent, non timébant Dóminum, et immísit in eos Dóminus leónes, qui interficiébant eos.

[Lectio3]
!4 Reg 17:26-27
26 Nuntiatúmque est regi Assyriórum et dictum: gentes, quas transtulísti, et habitáre fecísti in civitátibus Samaríæ, ignórant legítima Dei terræ: et immísit in eos Dóminus leónes, et ecce interfíciunt eos, eo quod ignórent ritum Dei terræ. 
27 Præcépit autem rex Assyriórum, dicens: Dúcite illuc unum de sacerdótibus, quos inde captívos adduxístis; et vadat, et hábitet cum eis: et dóceat eos legítima Dei terræ.
