[Ant 1]
Visiónem quam vidístis, * némini dixéritis, donec a mórtuis resúrgat Fílius hóminis.

[Oratio]
{(c3) De(h)us,(h) qui(h) cón(h)spi(h)cis(h) om(h)ni(h) nos(h) vir(h)tú(h)te(h) de(h)stí(h)tu(h)i:(h_') (,) in(h)té(h)ri(h)us(h) ex(h)te(h)ri(h)ús(h)que(h) cus(h)tó(h)di;(f.) †(,) ut(h) ab(h) óm(h)ni(h)bus(h) ad(h)ver(h)si(h)tá(h)ti(h)bus(h) mu(h)ni(h)á(h)mur(g) in(f) cór(h)po(hr)re,(h.) *(;) et(h) a(h) pra(h)vis(h) co(h)gi(h)ta(h)ti(h)ó(h)ni(h)bus(h) mun(h)dé(h)mur(h) in(h) men(h dr)te.(d.) (::)}
$Per Dominum

[Responsory1]
R. Tolle arma tua, pháretram et arcum, et affer de venatióne tua, ut cómedam: 
* Et benedícat tibi ánima mea.
V. Cumque venátu áliquid attúleris, fac mihi inde pulméntum, ut cómedam.
R. Et benedícat tibi ánima mea.

[Responsory2]
R. Ecce odor fílii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus: créscere te fáciat Deus meus sicut arénam maris: 
* Et donet tibi de rore cæli benedictiónem.
V. Deus autem omnípotens benedícat tibi, atque multíplicet.
R. Et donet tibi de rore cæli benedictiónem.

[Responsory3]
R. Det tibi Deus de rore cæli et de pinguédine terræ abundántiam: sérviant tibi tribus et pópuli: 
* Esto dóminus fratrum tuórum.
V. Et incurvéntur ante te fílii matris tuæ.
R. Esto dóminus fratrum tuórum.
&Gloria
R. Esto dóminus fratrum tuorum.

[Responsory4]
R. Dum exíret Jacob de terra sua, vidit glóriam Dei, et ait: Quam terríbilis est locus iste! 
* Non est hic áliud, nisi domus Dei, et porta cæli.
V. Vere Deus est in loco isto, et ego nesciébam.
R. Non est hic áliud, nisi domus Dei, et porta cæli.

[Responsory5]
R. Si Dóminus Deus meus fúerit mecum in via ista, per quam ego ámbulo, et custodíerit me, et déderit mihi panem ad edéndum, et vestiméntum quo opériar, et revocáverit me cum salúte: 
* Erit mihi Dóminus in refúgium, et lapis iste in signum.
V. Surgens ergo mane Jacob, tulit lápidem quem supposúerat cápiti suo, et eréxit in títulum, fundénsque óleum désuper, dixit.
R. Erit mihi Dóminus in refúgium, et lapis iste in signum.

[Responsory6]
R. Erit mihi Dóminus in Deum, et lapis iste quem eréxi in títulum, vocábitur domus Dei: et de univérsis quæ déderis mihi, 
* Décimas et hóstias pacíficas ófferam tibi.
V. Si revérsus fúero próspere ad domum patris mei.
R. Décimas et hóstias pacíficas ófferam tibi.
&Gloria
R. Décimas et hóstias pacíficas ófferam tibi.

[Responsory7]
R. Dixit Angelus ad Jacob:
* Dimítte me, auróra est. Respóndit ei: Non dimíttam te, nisi benedíxeris mihi. Et benedíxit ei in eódem loco.
V. Cumque surrexísset Jacob, ecce vir luctabátur cum eo usque mane: et cum vidéret quod eum superáre non posset, dixit ad eum.
R. Dimítte me, auróra est. Respóndit ei: Non dimíttam te, nisi benedíxeris mihi. Et benedíxit ei in eódem loco.

[Responsory8]
R. Vidi Dóminum fácie ad fáciem: 
* Et salva facta est ánima mea.
V. Et dixit mihi: Nequáquam vocáberis Jacob, sed Israël erit nomen tuum.
R. Et salva facta est ánima mea.

[Responsory9]
R. Cum audísset Jacob quod Esau veníret contra eum, divísit fílios suos et uxóres, dicens: Si percússerit Esau unam turmam, salvábitur áltera. 
* Líbera me, Dómine, qui dixísti mihi: * Multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli, et sicut arénam maris, quæ præ multitúdine numerári non potest.
V. Dómine, qui dixísti mihi, Revértere in terram nativitátis tuæ: Dómine, qui pascis me a juventúte mea.
R. Líbera me, Dómine, qui dixísti mihi.
&Gloria
R. Multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli, et sicut arénam maris, quæ præ multitúdine numerári non potest.

[Ant Laudes]
Dómine, * lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam.
Déxtera Dómini * fecit virtútem: déxtera Dómini exaltávit me.
Factus est * adjútor meus, Deus meus.
Trium puerórum * cantémus hymnum, quem cantábant in camíno ignis, benedicéntes Dóminum.
Státuit ea * in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: præcéptum pósuit, et non præteríbit.

[Capitulum Laudes]
!1 Thess 4:1
{(c3) Fra(h)tres:(h.) (,) Ro(h)gá(h)mus(h) vos,(h) et(h) ob(h)se(h)crá(h)mus(h) in(h) Dó(h)mi(h)no(h) Je(h)su:(f.) †(;) ut,(h) quem(h)ád(h)mo(h)dum(h) ac(h)ce(h)pís(h)tis(h) a(h) no(h)bis,(h) quó(h)mo(h)do(h) vos(h) o(h)pór(h)te(h)at(h) am(h)bu(h)lá(h)re,(h) et(h) pla(h)cé(g)re(f) De(h hr)o:(h.) *(;) sic(h) et(h) am(h)bu(h)lé(h)tis,(h) ut(h) ab(h)un(h)dé(h)tis(h) ma(f)gis.(ef..) (::)}
$Deo gratias

[Ant 2]
Assúmpsit Jesus * discípulos suos, et ascéndit in montem, et transfigurátus est ante eos.

[Ant Prima]
Dómine, * bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum, et Elíæ unum.

[Ant Sexta]
Faciámus hic * tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum, et Elíæ unum.

[Capitulum Sexta]
!1 Thess 4:3-4
{(c3) Hæc(h) est(h) e(h)nim(h) vo(h)lún(h)tas(h) De(h)i,(h) sanc(h)ti(h)fi(h)cá(h)ti(h)o(h) ves(h)tra:(f.) †(;) ut(h) abs(h)ti(h)ne(h)á(h)tis(h) vos(h) a(h) for(h)ni(h)ca(g)ti(f)ó(h hr)ne,(h.) *(;) ut(h) sci(h)at(h) u(h)nus(h)quís(h)que(h) ves(h)trum(h) vas(h) su(h)um(h) pos(h)si(h)dé(h)re(h) in(h) sanc(h)ti(h)fi(h)ca(h)ti(h)ó(h)ne(h) et(h) ho(h)nó(f)re.(ef..) (::)}
$Deo gratias

[Capitulum Nona]
!1 Thess 4:7
{(c3) Non(h) e(h)nim(h) vo(h)cá(h)vit(h) nos(h) De(h)us(h) in(h) im(h)mun(h)dí(h)ti(f)am,(f.) †(;) sed(h) in(h) sanc(h)ti(h)fi(h)ca(g)ti(f)ó(h hr)nem,(h.) *(;) in(h) Chris(h)to(h) Je(h)su(h) Dó(h)mi(h)no(h) nos(f)tro.(ef..) (::)}
$Deo gratias
