[Responsory1]
R. Viri ímpii dixérunt: Opprimámus virum justum injúste, et deglutiámus eum tamquam inférnus vivum: auferámus memóriam illíus de terra: et de spóliis ejus sortem mittámus inter nos: ipsi enim homicídæ thesaurizavérunt sibi mala. 
* Insipiéntes et malígni odérunt sapiéntiam: et rei facti sunt in cogitatiónibus suis.
V. Hæc cogitavérunt, et erravérunt: et excæcávit illos malítia eórum.
R. Insipiéntes et malígni odérunt sapiéntiam: et rei facti sunt in cogitatiónibus suis.

[Responsory2]
R. Oppróbrium factus sum nimis inimícis meis: vidérunt me, et movérunt cápita sua: 
* Adjuva me, Dómine, Deus meus.
V. Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me.
R. Adjuva me, Dómine, Deus meus.

[Responsory3]
R. Insurrexérunt in me viri iníqui absque misericórdia, quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere, et lánceis suis vulneravérunt me: et concússa sunt ómnia ossa mea: 
* Ego autem existimábam me tamquam mórtuum super terram.
V. Effudérunt furórem suum in me: fremuérunt contra me déntibus suis.
R. Ego autem existimábam me tamquam mórtuum super terram.
&Gloria
R. Insurrexérunt in me viri iníqui absque misericórdia, quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere, et lánceis suis vulneravérunt me: et concússa sunt ómnia ossa mea: * Ego autem existimábam me tamquam mórtuum super terram.

[Ant Laudes]
Fáciem meam * non avérti ab increpántibus, et conspuéntibus in me.
Frámea, suscitáre * advérsus eos, qui dispérgunt gregem meum.
Appendérunt * mercédem meam trigínta argénteis: quibus appretiátus sum ab eis.
Inundavérunt aquæ * super caput meum: dixi, Périi: invocábo nomen tuum, Dómine Deus.
Lábia insurgéntium, * et cogitatiónes eórum vide, Dómine.

[Ant 2]
Clarífica me, Pater, * apud temetípsum claritáte, quam hábui priúsquam mundus fíeret.

[Oratio 2]
{(c3) Da,(h) quǽ(h)su(h)mus,(h) om(h)ní(h)pot(h)ens(h) De(h)us:(f.) †(,) ut,(h) qui(h) in(h) tot(h) ad(h)vér(h)sis(h) ex(h) nos(h)tra(h) in(h)fir(h)mi(h)tá(h)te(g) de(f)fí(h)ci(hr)mus;(h.) *(;) in(h)ter(h)ce(h)dén(h)te(h) u(h)ni(h)gé(h)ni(h)ti(h) Fí(h)li(h)i(h) tu(h)i(h) pas(h)si(h)ó(h)ne(h) re(h)spi(h)ré(h dr)mus:(d.) (::)}
$Qui tecum

[Ant 3]
Non habéres * in me potestátem, nisi désuper tibi datum fuísset.

[Oratio 3]
{(c3) Ad(h)ju(h)va(h) nos,(h) De(h)us,(h) sa(h)lu(h)tá(g)ris(f) nos(h hr)ter:(h.) *(;) et(h) ad(h) be(h)ne(h)fí(h)ci(h)a(h) re(h)co(h)lén(h)da,(h) qui(h)bus(h) nos(h) in(h)stau(h)rá(h)re(h) di(h)gná(h)tus(h) es,(h) trí(h)bu(h)e(h) ve(h)ní(h)re(h) gau(h)dén(h dr)tes.(d.) (::)}
$Per Dominum
