[Ant 1]
Dixit Dóminus * ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: fac tibi arcam de lignis lævigátis, ut salvétur univérsum semen in ea.

[Oratio]
{(c3) De(h)us,(h) qui(h) cón(h)spi(h)cis,(h) qui(h)a(h) ex(h) nul(h)la(h) nos(h)tra(h) ac(h)ti(h)ó(h)ne(h) con(h)fí(h)di(f)mus:(f.) †(,) con(h)cé(h)de(h) pro(h)pí(h)ti(h)us;(h) ut,(h) con(h)tra(h) ad(h)vér(g)sa(f) óm(h)ni(hr)a(h.) *(;) Doc(h)tó(h)ris(h) gén(h)ti(h)um(h) pro(h)tec(h)ti(h)ó(h)ne(h) mu(h)ni(h)á(h dr)mur.(d.) (::)}
$Per Dominum

[Responsory1]
R. Dixit Dóminus ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte eórum,
* Et ego dispérdam eos cum terra.
V. Fac tibi arcam de lignis lævigátis, mansiúnculas in ea fácies.
R. Et ego dispérdam eos cum terra.

[Responsory2]
R. Noë, vir justus atque perféctus, cum Deo ambulávit:
* Et fecit ómnia quæcúmque præcépit ei Deus.
V. Fecit sibi arcam, ut salvarétur univérsum semen.
R. Et fecit ómnia quæcúmque præcépit ei Deus.

[Responsory3]
R. Quadragínta dies et noctes apérti sunt cæli, et ex omni carne habénte spíritum vitæ ingréssa sunt in arcam:
* Et clausit a foris óstium Dóminus.
V. In artículo diéi illíus ingréssus est Noë in arcam et fílii ejus, et uxor illíus et uxóres filiórum ejus.
R. Et clausit a foris óstium Dóminus.
&Gloria
R. Et clausit a foris óstium Dóminus.

[Responsory4]
R. Ædificávit Noë altáre Dómino, ófferens super illud holocáustum: odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis, et benedíxit ei, dicens:
* Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
V. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos.
R. Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.

[Responsory5]
R. Ponam arcum meum in núbibus cæli, dixit Dóminus ad Noë:
* Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi tecum.
V. Cumque obdúxero núbibus cælum, apparébit arcus meus in núbibus.
R. Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi tecum.

[Responsory6]
R. Per memetípsum jurávi, dicit Dóminus, non adíciam ultra aquas dilúvii super terram: pacti mei recordábor,
* Ut non perdam aquis dilúvii omnem carnem.
V. Arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram.
R. Ut non perdam aquis dilúvii omnem carnem.
&Gloria
R. Ut non perdam aquis dilúvii omnem carnem.

[Responsory7]
R. Benedíxit Deus Noë, et fíliis ejus, et dixit ad eos:
* Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
V. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos.
R. Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.

[Responsory8]
R. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos:
* Neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.
V. Arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram.
R. Neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.

[Responsory9]
R. Cum turba plúrima convenírent ad Jesum, et de civitátibus properárent ad eum, dixit per similitúdinem:
* Exiit qui séminat, semináre semen suum.
V. Et dum séminat, áliud cécidit in terram bonam, et ortum fecit fructum céntuplum.
R. Exiit qui séminat, semináre semen suum.
&Gloria
R. Exiit qui séminat, semináre semen suum.

[Ant Laudes]
Secúndum magnam misericórdiam * tuam miserére mei, Deus.
Si mihi Dóminus * salvátor fúerit, non timébo, quid fáciat mihi homo.
In velaménto * clamávi valde dilúculo: Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo.
Hymnum dicámus * Dómino Deo nostro.
In excélsis, * laudáte Deum.
(sed rubrica tridentina aut rubrica monastica)
In týmpano et choro, * in chordis et órgano, laudáte Deum.

[Capitulum Laudes] (nisi rubrica praedicatorum)
!2 Cor 11:19-20
{(c3) Fra(h)tres:(h.) (,) Li(h)bén(h)ter(h) suf(h)fér(h)tis(h) in(h)si(h)pi(h)én(h)tes,(h) cum(h) si(h)tis(h) ip(h)si(h) sa(h)pi(h)én(h)tes:(f.) †(;) sus(h)ti(h)né(h)tis(h) e(h)nim(h) si(h) quis(h) vos(h) in(h) ser(h)vi(h)tú(h)tem(h) réd(h)i(h)git,(h) si(h) quis(h) dé(h)vo(h)rat,(h) si(h) quis(h) ác(h)ci(h)pit,(h) si(h) quis(g) ex(f)tól(h)li(hr)tur,(h.) *(;) si(h) quis(h) in(h) fá(h)ci(h)em(h) vos(h) cæ(f)dit.(ef..) (::)}
$Deo gratias

[Ant 2]
Cum turba * plúrima convenírent ad Jesum, et de civitátibus properárent ad eum, dixit per similitúdinem: Exiit qui séminat, semináre semen suum.

[Ant Prima]
Semen cécidit * in terram bonam, et áttulit fructum in patiéntia.

[Ant Tertia]
Qui verbum Dei * rétinent corde perfécto et óptimo, fructum áfferunt in patiéntia.

[Ant Sexta]
Semen cécidit * in terram bonam, et áttulit fructum, áliud centésimum, et áliud sexagésimum.

[Capitulum Sexta] (nisi rubrica praedicatorum)
!2 Cor 11:25
{(c3) Ter(h) vir(h)gis(h) cæ(h)sus(h) sum,(h) se(h)mel(h) la(h)pi(h)dá(h)tus(h) sum:(h_') (,) ter(h) nau(h)frá(h)gi(g)um(f) fe(h hr)ci,(h.) *(;) noc(h)te(h) et(h) di(h)e(h) in(h) pro(h)fún(h)do(h) ma(h)ris(h) fu(f)i.(ef..) (::)}
$Deo gratias

[Ant Nona]
Si vere, fratres, * dívites esse cúpitis, veras divítias amáte.

[Capitulum Nona] (nisi rubrica praedicatorum)
!2 Cor 12:9
{(c3) Li(h)bén(h)ter(h) í(h)gi(h)tur(h) glo(h)ri(h)á(h)bor(h) in(h) in(h)fir(h)mi(h)tá(h)ti(g)bus(f) me(h hr)is,(h.) *(;) ut(h) in(h)há(h)bi(h)tet(h) in(h) me(h) vir(h)tus(h) Chris(f)ti.(ef..) (::)}
$Deo gratias

[Ant 3]
Vobis datum est * nosse mystérium regni Dei, céteris autem in parábolis, dixit Jesus discípulis suis.
