[Responsory1]
R. Movens Abram tabernáculum suum, venit et habitávit juxta convállem Mambre: 
* Ædificavítque ibi altáre Dómino.
V. Dixit autem Dóminus ad eum: Leva óculos tuos, et vide: omnem terram, quam cónspicis tibi dabo, et sémini tuo in sempitérnum.
R. Ædificavítque ibi altáre Dómino.

[Responsory2]
R. Crédidit Abram Deo, et reputátum est ei ad justítiam: 
* Et ídeo amícus Dei factus est.
V. Fuit autem justus coram Dómino, et ambulávit in viis ejus.
R. Et ídeo amícus Dei factus est.

[Ant 3] (nisi rubrica cisterciensis)
Et qui præíbant, * increpábant eum ut tacéret: ipse vero multo magis clamábat: Miserére mei, Fili David.
