[Responsory10]
R. Numquid supplántat judícium? aut Omnípotens subvértit quodiiustum est? † Líbera me, Dómine, et pone me juxta te:
* Et cujúsvis manus pugnet contra me.
V. Apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adjutórium mihi
R. Et cujúsvis manus pugnet contra me.

[Responsory11]
R. Nocte os meum perforátur dolóribus et qui me cómedunt non dórmiunt: † a multitúdine eórum consúmitur vestiméntum meum comparátus sum luto
* Et assimilátus sum fávillæ et cíneri.
V. O custos hóminum? quare posuísti me contrárium tibi, et factus sum mihimetípsi gravis? † Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
R. Et assimilátus sum fávillæ et cíneri.
