[Responsory4]
R. Custódi me Dómine ut pupíllam óculi
* Sub umbra alárum tuárum prótege me.
V. Mirifíca misericórdias tuas qui salvos facis sperántes in te.
R. Sub umbra alárum tuárum prótege me.

[Responsory8]
R. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi, et sémitas tuas édoce me: † dírige me in veritáte tua, et doce me,
* Quia tu es Deus salvátor meus, et te sustínui tota die.
V. Delícta juventútis meæ, et ignorántias meas, ne memíneris, Dómine.
R. Quia tu es Deus salvátor meus, et te sustínui tota die.

[Responsory10]
R. Afflícti pro peccátis nostris, quotídie cum lácrimis, expectémus finem nostrum; † dolor cordis nostri ascéndat ad te, Dómine,
* Ut éruas nos a malis, quæ innovántur in nobis.
V. Dómine, Deus Israël, exáudi preces nostras, † áuribus pércipe dolórem cordis nostri.
R. Ut éruas nos a malis, quæ innovántur in nobis.

[Responsory11]
R. Peccáta mea Dómine sicut sagíttæ infíxa sunt in me, † sed ántequam vúlnera génerent in me
* Sana me Dómine medicaménto pœniténtiæ, Deus.
V. Quóniam iniquitátem meam cognósco, † et delíctum meum contra me est semper, qui tibi soli peccávi.
R. Sana me Dómine medicaménto pœniténtiæ, Deus.
