[Responsory Vespera]
R.br. Adjutórium nostrum in nómine Dómini, * Allelúja, allelúja.
R. Adjutórium nostrum in nómine Dómini, * Allelúja, allelúja.
V. Qui fecit cælum et terram.
R. Allelúja, allelúja.
&Gloria
R. Adjutórium nostrum in nómine Dómini, * Allelúja, allelúja.

[AntMatutinumM]
Sanctum et terríbile * nomen ejus, inítium sapiéntiæ timor Dómini.;;84
Omnis * qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit.;;47
Ego autem * in Dómino gaudébo, et exsultábo in Deo Jesu meo.;;98
Sacrificábo * hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.;;263;264;265

[Responsory4]
R. Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum:
* Quóniam tu benedíces justo.
V. Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.
R. Quóniam tu benedíces justo.
&Gloria
R. Quóniam tu benedíces justo.

[Responsory8]
R. Bénedic, ánima mea, Dómino:
* Et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
V. Bénedic, ánima mea, Dómino: et noli oblivísci omnes retibutiónes ejus.
R. Et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
&Gloria
R. Et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.

[Responsory11]
R. In nómine Jesu Christi Nazaréni crucifíxi, quem Deus suscitávit a mórtuis:
* In hoc est ómnium salus.
V. Non est áliud nomen sub cælo datum homínibus, in quo opórteat nos salvos fíeri.
R. In hoc est ómnium salus.

[Responsory12]
R. In nómine Jesu omne genu flectátur cæléstium, terréstrium et infernórum:
* Et omnis lingua confiteátur,
V. Quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
R. Et omnis lingua confiteátur.
&Gloria
R. Et omnis lingua confiteátur.
