[Lectio12]
Dicébat enim intra se: Si tetígero tantum vestiméntum ejus, salva ero. Juxta legem, qui mulíerum menstruátam aut fluéntem, sánguine tetígerit, immúndus est: ista ideo tangit Dóminum, ut sánguinis vítio étiam ipsa curarétur. Confíde fília, fides tua te salvam fecit. Ideo fília, quia fides tua te salvam fecit.  Nec dixit: Fides tua te salvam factúra est; sed: salvam te fecit; in eo enim quod credidísti, jam salva facta es.
