[Ant Matutinum 3N]
Faciámus hic tria tabernácula: † tibi unum, Móysi unum, et Elíæ unum.;;269;270;271

[Responsory4]
R. Surge, pater, cómede de venatióne fílii tui. † Quómodo tam cito inveníre potuísti, fili mi?
* Volúntas Dei fuit, pater, ut cito mihi occúrreret quod volébam.
V. Ego sum Esau primogénitus tuus: † feci sicut pracépisti mihi.
R. Volúntas Dei fuit, pater, ut cito mihi occúrreret quod volébam.

[Responsory8]
R. Dum dormíret Jacob, vidit scalam pósitam super terram † et cacúmen ejus tangens cælum, et Angelos ascendéntes et descendéntes;
* Et evígilans a somno, dixit: † Vere domus Dei hæc est.
V. Tollens Jacob lápidem suppósuit cápiti suo, † cumque obdormísset, vidit in somnis scalam eréctam.
R. Et evígilans a somno, dixit: † Vere domus Dei hæc est.

[Responsory12]
R. Orávit Jacob et dixit: † Dómine qui dixísti mihi: revértere in terram nativitátis tuæ,
* Erue me de manu fratris mei, quia valde eum tímeo.
V. Deus, in cujus conspéctu ambulavérunt patres mei † Dómine qui pascis me a juventúte mea.
R. Erue me de manu fratris mei, quia valde eum tímeo.
