@Commune/C6

[Officium]
Commune Virginum tantum

[Missa]
Dilexisti

[Oratio]
@Commune/C7a:: s/N\./N. Vírginis tuæ/

[Hymnus Matutinum Virgo tantum]
{:H-Virginisproles:}v. Vírginis Proles, Opiféxque Matris,
Virgo quem gessit, peperítque Virgo:
Vírginis festum cánimus beátæ,
Accipe votum.

[Hymnus Matutinum]
@:Hymnus Matutinum Virgo tantum
_
@Commune/C6::16-25

[HymnusM Matutinum] (nisi rubrica cisterciensis)
@Commune/C6::1-4
@Commune/C6::15-25

[Responsory1]
R. Veni, elécta mea, et ponam in te thronum meum
* Quia concupívit Rex spéciem tuam.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
R. Quia concupívit Rex spéciem tuam.

[Lectio Prima]
!Sap 4:1
v. O quam pulchra est casta generátio cum claritáte! Immortális est enim memória illíus, quóniam apud Deum nota est, et apud hómines.

[Capitulum Nona]
@:Lectio Prima
$Deo gratias

[Introitus]
!Ps 44:8
v. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
!Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
&Gloria
v. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)

[Lectio]
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
!2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.

[Graduale]
!Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
V. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. 
Allelúja, allelúja.
!Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.

[Tractus]
!Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
V. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
_
!Tractus
!Ps 44:11-12
Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.
!Ps 44:13; 44:10
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
!Ps 44:15-16
V. Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi. 
V. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.

[Offertorium]
!Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)

[Secreta]
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
$Per Dominum

[Communio]
!Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)

[Postcommunio]
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
$Per Dominum
