@Commune/C3a

[Ant Vespera 1]
Isti sunt qui venérunt * ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.;;112;116;145;146;147/

[Responsory Vespera 1]
R. Lavérunt stolas suas, et cándidas eas fecérunt
* In sánguine Agni,
V. Isti sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas.
R. In sánguine Agni,
&Gloria
R. In sánguine Agni,

[Oratio]
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus.
$Per Dominum

[Alia oratio]
@Commune/C3a:Oratio

[Capitulum Laudes]
!He 11:33
v. Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, in Christo Jesu Dómino nostro.
$Deo gratias

[Versum 1]
@Commune/C3

[Ant 1]
Gaudent in cælis * ánimæ Sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti: et quia pro ejus amóre sæculum sprevérunt, ídeo cum Christo regnábunt in ætérnum.

[HymnusM Matutinum]
@Commune/C3:HymnusM Vespera

[Versum 3]
@Commune/C3:Versum 1

[Lectio1]
@CommuneOP/C2a

[Lectio2]
@CommuneOP/C2a

[Lectio3]
@CommuneOP/C2a

[Lectio4]
@Commune/C2p:Lectio4 in 2 loco

[Responsory4]
@CommuneCist/C3:Responsory4


[Lectio5]
@Commune/C2p:Lectio5 in 2 loco:s/ Inexpugnábilem.*//

[Lectio6]
@Commune/C2p:Lectio5 in 2 loco:s/.* (?=Inexpugnábilem)// s/$/~/
@Commune/C2p:Lectio6 in 2 loco:s/: .*?\. .*?\.// s/ protéctor.*/!/

[Responsory6]
R. O veneránda Mártyrum gloriósa certámina, qui in suis corpóribus pro Christo immánia pertulérunt torménta!
* Et ídeo percipere meruérunt immarcescibilem ætérnæ glóriæ corónam.
V. Despécta namque præséntis vitæ luce, contemptóque suórum córporum cruciatu, sæviéntem mundum Dei pro amóre vicérunt.
R. Et ídeo percipere meruérunt immarcescibilem ætérnæ glóriæ corónam.

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
!Luc 21:9-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis prǽlia, et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Et réliqua.
_
Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
!Lib. 9 in Luc. cap. 21
Verbórum cæléstium nulli magis quam nos prœliórum!  testes sumus, quos mundi finis invénit. Quanta enim prælia et quas opiniónes accipimus Hunni in Alános, Aláni in Gothos, et Gothi in Taífalos et Sármatas insurrexérunt. Hos quoque in Illyrico éxsules pária Gothórum exsília fecérunt: et nondum est finis. Quæ ómnium fames, lues páriter boum atque hóminum, ceterique pécoris! ut étiam nos, qui bellum non pertúlimus, debellátis tamen pares fécerit pestiléntia.

[Responsory7]
R. In circúitu tuo, † Dómine, lumen est, quod numquam defíciet, ubi constituísti lucidíssimas mansiónes
* Ibi requiéscunt Sanctórum ánimæ.
V. Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
R. Ibi requiéscunt Sanctórum ánimæ.

[Lectio8]
Ergo quia in occásu saculi sumus, præcédunt quædam ægritudines mundi. Ægritúdo mundi est fames, ægritúdo mundi est pestilentia, ægritúdo mundi est persecútio. Sunt autem et ália bella, quæ vir sústinet christiánus, diversárum quoque prælia cupiditátum, studiorúmque conflictus; multóque gravióres doméstici hostes quam extranei.

[Responsory9]
@:Responsory Vespera 1

[Lectio9]
Nunc avaritia stimulat, nunc accéndit libido, nunc metus terret, nunc iracúndia exágitat, nunc ambitio movet, nunc terrére tentant spiritália nequítiæ, quæ sunt in cæléstibus. Itaque quasi quibúsdam urgétur præliis, et quibusdam terræ mótibus quátitur móbilis ánimi nutántis afféctus. Sed fórtior dicit: Si consistant advérsum me castra, non timébit cor meum: si exsúrgat in me prælium, in hoc ego sperábo.

[Ant Laudes]
Justórum autem ánimæ * in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ.
Cum palma * ad regna pervenérunt Sancti, corónas decóris meruérunt de manu Dómini.
Córpora Sanctórum * in pace sepúlta sunt: et vivent nómina eórum in ætérnum.
Mártyres Dómini * Dóminum benedícite in ætérnum.
Mártyrum chorus * laudáte Dóminum in excélsis.

[HymnusM Laudes]
Ætérna Christi múnera
Et Mártyrum victórias,
Laudes feréntes débitas,
Lætis canámus méntibus.
_
Terróre victo sæculi,
Pænísque spretis córporis,
Mortis sacræ compéndio
Vitam beátam póssident.
_
Tradúntur igni Mártyres
Et bestiárum déntibus:
Armáta sævit úngulis
Tortóris insáni manus.
_
Nudáta pendent viscera,
Sanguis sacrátus fünditur:
Sed pérmanent immóbiles
Vitæ perénnis grátia.
_
@Commune/C1:HymnusMMatutinumUS:s/ipsórum/Mártyrum/

[Versum 2]
V. Mirábilis Deus.
R. In sanctis suis.

[Ant 2]
@Sancti/06-26

[Capitulum Nona]
@Commune/C3:Capitulum Laudes

[Ant Vespera 3]
@CommuneOP/C3a:Ant Laudes:1 s/$/;;109;112;115;125;139/

[Ant 3]
@Commune/C3:Ant Vespera 3:4 s/;;.*//

[Lectio4 in 2 loco]
Sermo sancti Joannis Chrysostomi
!Homil. de Machab.
Quam speciosa et grata festivitas nobis enituit, et totius anni diebus splendidior dies hodierna praefulget, non de usitatis solis radiis illuminata praeclarius; sed de lumine Martyrum, supra coruscum omne fulgur micante, illustrata sublimius.  Multis enim solibus illustriores sunt Martyres, et magnis luminaribus clariores. Non tales de superno solis circulo in terram radii jaciuntur, qualles a corporibus eorum prosiliunt corusca luce fulgores, et ipsos diaboli occulos invidentis obcecantes.

[Lectio5 in 2 loco]
!Idem in Serm. de Mart.
Qui Sanctorum merita religiosa caritate miratur, quique justorum glorias frequenti laude colloquitur, mores sanctos atque justitiam imitetur: quoniam quem delectat Sancti alicujus meritum, delectare debet per circa cultum Dei obsequium. Quare aut imitari debet, si laudat, aut laudare non debet, si imitari detrectat. Nam si propterea justos fidelésque diligimus, quod in ipsis justitiam fidemque suspicimus, possumus nos quoque esse quod sunt, si faciamus ipsi quod faciunt.

[Lectio6 in 2 loco]
In istis semper pares virtutes, dissimiles pugnae gloriosae victoriae. Unde tu, Christiane, delicatus es miles, si putas te posse vincere, sine certamine triumphare. Exsere vires, fortiter dimica, atrociter in proelio isto concerta. Considera pactum, conditionem attende, militiam nosce: pactum quod spondisti, conditionem qua accessisti, militiam cui nomen dedisti.  Hoc enim pacto, quos miraris, cuncti pugnant: hac conditione universi vicerunt, hac milia omnes triumphant.

[Lectio7 in 2 loco]
Léctio sancti Evangēlii secúndum Matthæum
!Matt 5:1-12
In illo tempore: Videns Jesus turbas, ascēdit in montem, et, cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum docēbat eos, dicens: Beāti pāuperes spiritu. et reliqua.
_
Homilia sancti Hilárii Episcopi
!Comment. in Matth. cap. 5
Congregatis igitur plūribus turbis, montem conscéndet, et docet: in Patérnæ scilicet maiéstátis pósitus celsitúdine, cæléstis vitæ præcêpta constitut. Non enim æternitátis institůta, nisi in æternitáte pósitus, tradidisset. Denique ita scriptum est: Apéruit os suum, et docébát eos. Locútum em fuiśse prómptus erat dicere; sed, quia in glória maiestátis instíPatérnæ maiestátis instíterat, et æternitátem docébat, idcirco ad motum spíritus eloquéntis, obedisse osténditur humáni officium.

[Lectio8 in 2 loco]
Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cælorum. Exémplo Dóminus docúerat humánæ ambitionis glóriam relinquéndam, dicens: Dóminum Deum tuum adorábis, et illi soli sérvies.  Et cum se per Prophetas pópulum humílem et ad verba sua treméntem præmónuit esse lecturum; in spíritus humilitáte perféctæ beatitúdinis pósuit exórdium.

[Lectio9 in 2 loco]
Nulla nos nec sæculáris fastus insoléntia, nec opum cupíditas, nec inánis glóriæ ambitio corrúmpat: sed subiécti Deosimus, et de communióne vivéndi in omnes comúnis vitæ caritáte tenéamur. Magnum étiam in eo, quod nati sumus, divínæ bonitátis futúrum proféctum existimántes: cujus præmium atque honos præséntis vitæ opéribus sit meréndus: atque ita per hanc spíritus humilitátem, qua a Deo nobis meminérimus et indulta omnia, et deínceps potióra speránda, cælórum regnum erit nostrum.

[Lectio7 in 3 loco]
@Commune/C3:Lectio7 in 2 loco

[Lectio8 in 3 loco]
@Commune/C3:Lectio8 in 2 loco

[Lectio9 in 3 loco]
@Commune/C3:Lectio9 in 2 loco

[Lectio7 in 4 loco]
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
!Luc 12:1-8
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a fermento pharisæórum, quod est hypócrisis. Et réliqua.
_
Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri
!Lib. 4 in Lucam, cap. 12
De hoc ferménto Apóstolus præcépit: Itáque epulémur, non in ferménto véteri, neque in ferménto malítiæ et nequítiæ, sed in ázymis sinceritátis et veritátis. Nam, sicut módicum ferméntum totam farínæ, cui injícitur, massam corrúmpit, universámque mox conspersiónem suo sapóre commáculat; sic nimírum simulátio, cujus semel ánimum imbúerit, tota virtútum sinceritáte et veritáte fraudábit.

[Lectio8 in 4 loco]
Est ergo sensus: Atténdite ne æmulémini simulatóres; quia véniet profécto tempus, in quo et vestra virtus ómnibus, et eórum revelétur hypócrisis. Verum quod séquitur: Quóniam quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur; non solum in futúro, quando cuncta córdium abscóndita proferéntur ad lucem, sed et in præsénti témpore potest congruénter áccipi. Quóniam quæ inter ténebras quondam pressurárum carcerúmque umbras vel locúti vel passi sunt Apóstoli; nunc, clarificáta per orbem Ecclésia, lectis eórum áctibus, públice prædicántur.

[Lectio9 in 4 loco]
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreámini ab his qui occídunt corpus. Si persecutóres Sanctórum, occísis corpóribus, non habent ámplius quid contra illos agant: ergo supervácua furunt insánia, qui mórtua Mártyrum membra, feris avibúsque discerpénda projíciunt, cum nequáquam omnipoténtiæ Dei, quin ea resuscitándo vivíficet, obsístere possint. Et, quia duo sunt génera persecutórum: unum palam sæviéntium, álterum ficte fraudulentérque blandiéntium. Contra utrúmque nos muníre atque institúere volens Salvátor, et supra ab hypócrisi pharisæórum atténdere, et hic a carníficum cæde prǽcipit non timére.
