Tertio Nonas Februarii
_
Sebaste, in Armenia, passio sancti Blasii, Episcopi et Martyris; qui, multorum patrator miraculorum, sub Agricolao Praeside, post diutinam caesionem, atque in ligno suspensionem, ubi ferreis pectinibus carnes ejus diruptae sunt, post teterrimum carcerem et in lacum demersionem, unde salvus exivit, tandem, jubente eodem Judice, una cum duobus pueris, capite truncatur. Ante ipsum vero septem mulieres, quae guttas sanguinis, ex ejusdem Martyris corpore defluentes, dum torqueretur, colligebant, propterea, deprehensae quod essent Christianae, omnes, post dira tormenta, gladio percussae sunt.
In Africa sancti Celerini Diaconi, qui, decem et novem dies custodia carceris septus, in nervo et ferro variisque poenis gloriosus fuit Christi Confessor; et, dum inexpugnabili firmitate certaminis sui vicit adversarium, vincendi ceteris viam fecit.
Ibidem sanctorum trium Martyrum, ipsius Celerini Diaconi consanguineorum, scilicet Laurentini patrui, Ignatii avunculi, et Celerinae aviae, qui antea martyrio coronati fuerant; de quorum omnium gloriosis laudibus exstat beati Cypriani epistola.
Item in Africa sanctorum Martyrum Felicis, Symphronii, Hippolyti et Sociorum.
In oppido Vapingo, in Gallia, sanctorum Tigidis et Remedii Episcoporum.
Lugduni, in Gallia, sanctorum Lupicini et Felicis, itidem Episcoporum.
Bremae sancti Anscharii, Hamburgensis ac postea Bremensis simul Episcopi, qui Suecos et Danos ad Christi fidem convertit, et a Gregorio Papa Quarto Legatus Apostolicus totius Septentrionis fuit institutus.
