Quartodecimo Kalendas Aprilis
_
Surrenti sanctorum Martyrum Quincti, Quinctillae, Quartillae et Marci, cum aliis novem.
Nicomediae sancti Pancharii Romani, qui, sub Diocletiano Imperatore, in hujus gratiam Christum pro diis inanibus ejuravit, sed, matre ac sorore instantibus, ad veram fidem mox redivit, et ob immotam in ea constantiam, nervis caesus et capite truncatus, martyrii coronam accepit.
Eodem die sanctorum Apollonii et Leontii Episcoporum.
Gandavi, in Flandria, sanctorum Landoaldi, Presbyteri Romani, et Amantii Diaconi; qui, a sancto Martino Papa ad praedicandum Evangelium missi, ambo apostolicum sibi commissum opus fideliter impleverunt, ac multis post obitum sunt illustrati miraculis.
Apud Pinnensem civitatem natalis beati Joannis, magnae sanctitatis viri; qui de Syria ad Italiam venit, atque ibi, constructo monasterio, multorum servorum Dei per quatuor et quadraginta annos Pater exstitit, et, clarus virtutibus, in pace quievit.
