Pridie Nonas Decembris
_
Nicomediae passio sanctae Barbarae, Virginis et Martyris; quae, in persecutione Maximini, post diram carceris macerationem, lampadarum adustionem, mamillarum praecisionem atque alia tormenta, gladio martyrium consummavit.
Constantinopoli sanctorum Theophanis et Sociorum.
In Ponto beati Meletii, Episcopi et Confessoris; qui, cum esset ob eruditionis praerogativam praecipuus, ob virtutem tamen animi et vitae sinceritatem longe magnificentior exstitit.
Bononiae sancti Felicis Episcopi, qui antea Mediolanensis Ecclesiae, sub sancto Ambrosio, Diaconus fuerat.
In Anglia sancti Osmundi, Episcopi et Confessoris.
Coloniae Agrippinae sancti Annonis Episcopi.
In Mesopotamia sancti Maruthae Episcopi, qui Dei Ecclesias, ob persecutionem Isdegerdis Regis collapsas, in Perside reparavit, multisque miraculis clarus, apud hostes etiam meruit honorari.
Parmae sancti Bernardi, Cardinalis et ejusdem civitatis Episcopi, ex Ordine Vallis Umbrosae.
