Decimo octavo Kalendas Januarii
_
Romae sanctorum Martyrum Irenaei, Antonii, Theodori, Saturnini, Victoris, et aliorum decem et septem, qui, in persecutione Valeriani, pro Christo passi sunt.
In Africa passio sanctorum Faustini, Lucii, Candidi, Caeliani, Marci, Januarii et Fortunati.
Ibidem sancti Valeriani Episcopi, qui, cum esset annorum plus octoginta, in persecutione Wandalica, sub Rege Ariano Genserico, conventus ab eo ut traderet Ecclesiae utensilia, idque constanter renuisset, extra civitatem singularis jussus est pelli; cumque praeceptum esset ut nullus eum neque in domo neque in agro dimitteret habitare, multo tempore in strata publica nudo sub aëre jacuit, et, in confessione et defensione catholicae veritatis, cursum beatae vitae complevit.
In territorio Aurelianensi sancti Maximini Confessoris.
Apud Iberos, trans Pontum Euxinum, sanctae Christianae ancillae, quae miraculorum virtute gentem illam, tempore Constantini, ad Christi fidem perduxit.
Vercellis Ordinatio sancti Eusebii, Episcopi et Martyris.
