113:1 In éxitu Israël de Ægýpto, * domus Jacob de pópulo bárbaro:
113:2 Facta est Judǽa sanctificátio ejus, * Israël potéstas ejus.
113:3 Mare vidit, et fugit: * Jordánis convérsus est retrórsum.
113:4 Montes exsultavérunt ut aríetes, * et colles sicut agni óvium.
113:5 Quid est tibi, mare, quod fugísti: * et tu, Jordánis, quia convérsus es retrórsum?
113:6 Montes, exsultástis sicut aríetes, * et colles, sicut agni óvium.
113:7 A fácie Dómini mota est terra, * a fácie Dei Jacob.
113:8 Qui convértit petram in stagna aquárum, * et rupem in fontes aquárum.
113:9 Non nobis, Dómine, non nobis: * sed nómini tuo da glóriam.
113:10 Super misericórdia tua, et veritáte tua: * nequándo dicant gentes: Ubi est Deus eórum?
113:11 Deus autem noster in cælo: * ómnia quæcúmque vóluit, fecit.
113:12 Simulácra géntium argéntum, et aurum, * ópera mánuum hóminum.
113:13 Os habent, et non loquéntur: * óculos habent, et non vidébunt.
113:14 Aures habent, et non áudient: * nares habent, et non odorábunt.
113:15 Manus habent, et non palpábunt: † pedes habent, et non ambulábunt: * non clamábunt in gútture suo.
113:16 Símiles illis fiant qui fáciunt ea: * et omnes qui confídunt in eis.
113:17 Domus Israël sperávit in Dómino: * adjútor eórum et protéctor eórum est,
113:18 Domus Aaron sperávit in Dómino: * adjútor eórum et protéctor eórum est,
113:19 Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino: * adjútor eórum et protéctor eórum est.
113:20a Dóminus memor fuit nostri: * et benedíxit nobis:
113:20b Benedíxit dómui Israël: * benedíxit dómui Aaron.
113:21 Benedíxit ómnibus, qui timent Dóminum, * pusíllis cum majóribus.
113:22 Adíciat Dóminus super vos: * super vos, et super fílios vestros.
113:23 Benedícti vos a Dómino, * qui fecit cælum, et terram.
113:24 Cælum cæli Dómino: * terram autem dedit fíliis hóminum.
113:25 Non mórtui laudábunt te, Dómine: * neque omnes, qui descéndunt in inférnum.
113:26 Sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
