115:1 Crédidi, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis.
115:2 Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax.
115:3 Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
115:4 Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.
115:5 Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus: * (6) pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus:
115:7a O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.
115:7b Dirupísti víncula mea: ‡ (8) tibi sacrificábo hóstiam laudis, * et nomen Dómini invocábo.
115:9 Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus: * (10) in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem.
