145:2a Lauda, ánima mea, Dóminum, † laudábo Dóminum in vita mea: * psallam Deo meo quámdiu fúero.
145:2b Nolíte confídere in princípibus: * (3) in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
145:4 Exíbit spíritus ejus, et revertétur in terram suam: * in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum.
145:5 Beátus, cujus Deus Jacob adjútor ejus, † spes ejus in Dómino, Deo ipsíus: * (6) qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia, quæ in eis sunt.
145:7a Qui custódit veritátem in sǽculum, † facit judícium injúriam patiéntibus: * dat escam esuriéntibus.
145:7b Dóminus solvit compedítos: * (8a) Dóminus illúminat cæcos.
145:8b Dóminus érigit elísos, * Dóminus díligit justos.
145:9 Dóminus custódit ádvenas, † pupíllum et víduam suscípiet: * et vias peccatórum dispérdet.
145:10 Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus, Sion, * in generatiónem et generatiónem.
