(Canticum Ezechiæ * Isa 38:10-24)
38:10 Ego dixi: In dimídio diérum meórum * vadam ad portas ínferi.
38:11 Quæsívi resíduum annórum meórum. * Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium.
38:12 Non aspíciam hóminem ultra, * et habitatórem quiétis.
38:13 Generátio mea abláta est, et convolúta est a me, * quasi tabernáculum pastórum.
38:14 Præcísa est velut a texénte, vita mea: dum adhuc ordírer, succídit me: * de mane usque ad vésperam fínies me.
38:15 Sperábam usque ad mane, * quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea:
38:16 De mane usque ad vésperam fínies me: * sicut pullus hirúndinis sic clamábo, meditábor ut colúmba:
38:17 Attenuáti sunt óculi mei, * suspiciéntes in excélsum.
38:18 Dómine, vim pátior, respónde pro me. * Quid dicam, aut quid respondébit mihi, cum ipse fécerit?
38:19 Recogitábo tibi omnes annos meos * in amaritúdine ánimæ meæ.
38:20 Dómine, si sic vívitur, et in tálibus vita spíritus mei, corrípies me, et vivificábis me. * Ecce, in pace amaritúdo mea amaríssima:
38:21 Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret: * projecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea.
38:22 Quia non inférnus confitébitur tibi, neque mors laudábit te: * non exspectábunt qui descéndunt in lacum, veritátem tuam.
38:23 Vivens vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie: * pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.
38:24 Dómine, salvum me fac * et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ in domo Dómini.
