(Canticum Annæ * 3 Reg 2:1-16)
2:1 Exsultávit cor meum in Dómino, * et exaltátum est cornu meum in Deo meo.
2:2 Dilatátum est os meum super inimícos meos: * quia lætáta sum in salutári tuo.
2:3 Non est sanctus, ut est Dóminus: neque enim est álius extra te, * et non est fortis sicut Deus noster.
2:4 Nolíte multiplicáre loqui sublímia, * gloriántes:
2:5 Recédant vétera de ore vestro: quia Deus scientiárum, Dóminus est, * et ipsi præparántur cogitatiónes.
2:6 Arcus fórtium superátus est, * et infírmi accíncti sunt róbore.
2:7 Repléti prius, pro pánibus se locavérunt: * et famélici saturáti sunt.
2:8 Donec stérilis péperit plúrimos: * et quæ multos habébat fílios, infirmáta est.
2:9 Dóminus mortíficat et vivíficat, * dedúcit ad ínferos et redúcit.
2:10 Dóminus páuperem facit et ditat, * humíliat et súblevat.
2:11 Súscitat de púlvere egénum, * et de stércore élevat páuperem:
2:12 Ut sédeat cum princípibus, * et sólium glóriæ téneat.
2:13 Dómini enim sunt cárdines terræ, * et pósuit super eos orbem.
2:14 Pedes sanctórum suórum servábit, et ímpii in ténebris conticéscent: * quia non in fortitúdine sua roborábitur vir.
2:15 Dóminum formidábunt adversárii ejus: * et super ipsos in cælis tonábit:
2:16 Dóminus judicábit fines terræ, et dabit impérium regi suo, * et sublimábit cornu Christi sui.
