(Canticum Isaiæ * Isa 63:1-5)
63:1 Quis est iste, qui venit de Edom, * tinctis véstibus de Bosra? 
63:1 Iste formósus in stola sua, * grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ.
63:1 Ego qui loquor justítiam, * et propugnátor sum ad salvándum.
63:2 Quare ergo rubrum est induméntum tuum, * et vestiménta tua sicut calcántium in torculári?
63:3 Tórcular calcávi solus, * et de géntibus non est vir mecum:
63:3 Calcávi eos in furóre meo, * et conculcávi eos in ira mea: 
63:3 Et aspérsus est sanguis eorum super vestiménta mea, * et ómnia induménta mea inquinávi.
63:4 Dies enim ultiónis in corde meo; * annus redemptiónis meæ venit.
63:5 Circumspéxi, et non erat auxiliátor; * quæsívi, et non fuit qui adjuváret: 
63:5 Et salvávit mihi bráchium meum, * et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi.
