(Canticum * Ibid. v. 13-19)
3:13 Egréssus es in salútem pópuli tui: * in salútem cum Christo tuo:
3:13 Percussísti caput de domo ímpii: * denudásti fundaméntum ejus usque ad collum.
3:14 Maledixísti sceptris ejus, † cápiti bellatórum ejus, * veniéntibus ut turbo ad dispergéndum me.
3:14 Exsultátio eórum, * sicut ejus qui dévorat páuperem in abscóndito.
3:15 Viam fecísti in mari equis tuis, * in luto aquárum multárum.
3:16 Audívi, et conturbátus est venter meus: * a voce contremuérunt lábia mea.
3:16 Ingrediátur putrédo in óssibus meis, * et subter me scáteat.
3:16 Ut requiéscam in die tribulatiónis: * ut ascéndam ad pópulum accínctum nostrum.
3:17 Ficus enim non florébit: * et non erit germen in víneis.
3:17 Mentiétur opus olívæ: * et arva non áfferent cibum.
3:17 Abscindétur de ovíli pecus: * et non erit arméntum in præsépibus.
3:18 Ego autem in Dómino gaudébo: * et exsultábo in Deo Jesu meo.
3:19 Deus Dóminus fortitúdo mea: * et ponet pedes meos quasi cervórum.
3:19 Et super excélsa mea dedúcet me victor * in psalmis canéntem.
