(Canticum Isaiæ * Isa 61:10-11; 62:1-3)
61:10 Gaudens gaudébo in Dómino, * et exsultábit ánima mea in Deo meo:
61:10 Quia índuit me vestiméntis salútis, * et induménto justítiæ circúmdedit me,
61:10 Quasi sponsum decorátum coróna, * et quasi sponsam ornátam monílibus suis.
61:11 Sicut enim terra profert germen suum, † et sicut hortus semen suum gérminat, * sic Dóminus Deus germinábit justítiam et laudem coram univérsis géntibus.
62:1 Propter Sion non tacébo, et propter Jerúsalem non quiéscam, † donec egrediátur ut splendor justus ejus, * et salvátor ejus ut lampas accendátur.
62:2 Et vidébunt gentes justum tuum, * et cuncti reges ínclitum tuum;
62:2 Et vocábitur tibi nomen novum, * quod os Dómini nominábit.
62:3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini, * et diadéma regni in manu Dei tui.
