(Canticum Isaiæ * Isa 61:6-9)
61:6 Vos autem sacerdótes Dómini vocabímini: * minístri Dei nostri, dicétur vobis:
61:6 Fortitúdinem géntium comedétis, * et in glória eárum superbiétis.
61:7 Pro confusióne vestra dúplici et rubóre, * laudábunt partem suam;
61:7 Propter hoc in terra sua duplícia possidébunt, * lætítia sempitérna erit eis.
61:8 Quia ego Dóminus díligens judícium, * et ódio habens rapínam in holocáusto:
61:8 Et dabo opus eórum in veritáte, * et fœdus perpétuum fériam eis.
61:9 Et scient in géntibus semen eórum, * et germen eórum in médio populórum:
61:9 Omnes qui víderint eos cognóscent illos, * quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.
