(Canticum Sapientiæ * Sap 3:1-6)
3:1 Justórum autem ánimæ in manu Dei sunt, * et non tangent illos torméntum mortis.
3:2 Visi sunt óculis insipiéntium mori, * et æstimáta est afflíctio éxitus illórum,
3:3 Et quod a nobis est iter extermínium; * illi autem sunt in pace:
3:4 Etsi coram homínibus torménta passi sunt, * spes illórum immortalitáte plena est.
3:5 In paucis vexáti, in multis bene disponéntur, * quóniam Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se.
3:6 Tamquam aurum in fornáce probávit illos, † et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, * et in témpore erit respéctus illórum.
