(Canticum Tobiæ * Tob 13:10-17)
13:10 Benedícite Dóminum omnes elécti ejus: * ágite dies lætítiæ, et confitémini illi.
13:11 Jerúsalem cívitas Dei, * castigávit te Dóminus in opéribus mánuum tuárum.
13:12 Confitére Dómino in bonis tuis, * et bénedic Deum sæculórum: ut reædíficet in te tabernáculum suum,
13:12 Et révocet ad te omnes captívos, * et gáudeas in ómnia sǽcula sæculórum.
13:13 Luce spléndida fulgébis, * et omnes fines terræ adorábunt te.
13:14 Natiónes ex longínquo ad te vénient, * et múnera deferéntes adorábunt in te Dóminum,
13:15 Et terram tuam in sanctificatiónem habébunt: * nomen enim magnum invocábunt in te.
13:16 Maledícti erunt qui contémpserint te, et condemnáti erunt omnes qui blasphemáverint te: * benedictíque erunt qui ædificáverint te.
13:17 Tu autem lætáberis in fíliis tuis, * quóniam omnes benedicéntur, et congregabúntur ad Dóminum.
