(Canticum Isaiæ * Isa 9:2-7)
9:2 Pópulus, qui ambulábat in ténebris, * vidit lucem magnam.
9:2 Habitántibus in regióne umbræ mortis, * lux orta est eis.
9:3 Multiplicásti gentem, * et non magnificásti lætítiam.
9:3 Lætabúntur coram te, sicut qui lætántur in messe: * sicut exsúltant victóres capta præda, quando dívidunt spólia.
9:4 Jugum enim óneris ejus, et virgam húmeri ejus, * et sceptrum exactóris ejus superásti sicut in die Mádian.
9:5 Quia omnis violénta prædátio cum tumúltu, * et vestiméntum mistum sánguine, erit in combustiónem, et cibus ignis.
9:6 Párvulus enim natus est nobis, * et fílius datus est nobis,
9:6 Et factus est principátus super húmerum ejus: * et vocábitur nomen ejus, Admirábilis, Consiliárius,
9:6 Deus, Fortis, Pater futúri sǽculi, * Princeps pacis.
9:7 Multiplicábitur ejus impérium, * et pacis non erit finis.
9:7 Super sólium David, et super regnum ejus sedébit, * ut confírmet illud et corróboret in judício et justítia,
9:7 Ámodo et usque in sempitérnum: * zelus Dómini exercítuum fáciet hoc.
