(Canticum Isaiæ * Isa 26:1-12)
26:1 Urbs fortitúdinis nostræ Sion salvátor, * ponétur in ea murus et antemurále.
26:2 Aperíte portas, et ingrediátur gens justa, * custódiens veritátem.
26:3 Vetus error ábiit: servábis pacem: * pacem, quia in te sperávimus.
26:4 Sperástis in Dómino in sǽculis ætérnis: * in Dómino Deo forti in perpétuum.
26:5 Quia incurvábit habitántes in excélso: * civitátem sublímem humiliábit.
26:5 Humiliábit eam usque ad terram, * détrahet eam usque ad púlverem.
26:6 Conculcábit eam pes, pedes páuperis, * gressus egenórum.
26:7 Sémita justi recta est, * rectus callis justi ad ambulándum.
26:8 Et in sémita judiciórum tuórum Dómine sustinúimus te: * nomen tuum et memoriále tuum in desidério ánimæ.
26:9 Anima mea desiderávit te in nocte, * sed et spíritu meo in præcórdiis meis de mane vigilábo ad te.
26:9 Cum féceris judícia tua in terra, * justítiam discent habitatóres orbis.
26:10 Misereámur ímpio, et non discet justítiam: * in terra sanctórum iníqua gessit, et non vidébit glóriam Dómini.
26:11 Dómine exaltétur manus tua, et non vídeant: * vídeant, et confundántur zelántes pópuli: et ignis hostes tuos dévoret.
26:12 Dómine dabis pacem nobis: * ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.
