(Canticum Jeremiæ * Jer 14:17-21)
14:17 Dedúcant óculi mei lácrymam per noctem et diem, * et non táceant,
14:17 Quóniam contritióne magna contríta est virgo fília pópuli mei, * plaga péssima veheménter.
14:18 Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio: * et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame.
14:18 Prophéta quoque et sacérdos abiérunt in terram * quam ignorábant.
14:19 Numquid proíciens abiecísti Judam? * aut Sion abomináta est ánima tua?
14:19 Quare ergo percussísti nos, * ita ut nulla sit sánitas?
14:19 Exspectávimus pacem, et non est bonum: * et tempus curatiónis, et ecce turbátio.
14:20 Cognóvimus Dómine impietátes nostras, * iniquitátes patrum nostrórum, quia peccávimus tibi.
14:21 Ne des nos in oppróbrium, propter nomen tuum, * neque fácias nobis contuméliam sólii glóriæ tuæ:
14:21 Recordáre, * ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum.
