(Canticum * Thren. 5:1-7,15-17,19-21)
5:1 Recordáre Dómine quid accíderit nobis: * intuére et réspice oppróbrium nostrum.
5:2 Heréditas nostra versa est ad aliénos, * domus nostræ ad extráneos.
5:3 Pupílli facti sumus absque patre, * matres nostræ quasi víduæ.
5:4 Aquam nostram pecúnia bíbimus: * ligna nostra prétio comparávimus.
5:5 Cervícibus nostris minabámur, * lassis non dabátur réquies.
5:6 Ægýpto dédimus manum et Assýriis, * ut saturarémur pane.
5:7 Patres nostri peccavérunt, et non sunt: * et nos iniquitátes eórum portávimus.
5:15 Defécit gáudium cordis nostri: * versus est in luctum chorus noster.
5:16 Cécidit coróna cápitis nostri: * væ nobis, quia peccávimus.
5:17 Proptérea mœstum factum est cor nostrum: * ídeo contenebráti sunt óculi nostri.
5:19 Tu autem Dómine in ætérnum permanébis, * sólium tuum in generatiónem et generatiónem.
5:20 Quare in perpétuum obliviscéris nostri, * derelínques nos in longitúdine diérum?
5:21 Convérte nos Dómine ad te, et convertémur: * ínnova dies nostros, sicut a princípio.
