(Canticum Proverb * Prov. 9:1-6, 10-12)
9:1 Sapiéntia ædificávit sibi domum: * excídit colúmnas septem.
9:2 Immolávit víctimas suas, * míscuit vinum, et propósuit mensam suam.
9:3 Misit ancíllas suas ut vocárent ad arcem, * et ad mœnia civitátis.
9:4 Si quis est párvulus, véniat ad me. * Et insipiéntibus locúta est:
9:5 Veníte, comédite panem meum, * et bíbite vinum quod míscui vobis.
9:6 Relínquite infántiam, et vívite, * et ambuláte per vias prudéntiæ.
9:10 Princípium sapiéntiæ timor Dómini, * et sciéntia sanctórum prudéntia.
9:11 Per me enim multiplicabúntur dies tui, * et addéntur tibi anni vitæ.
9:12 Si sápiens fúeris, tibimetípsi eris; * si autem illúsor, solus portábis malum.
