(Canticum Sapientiæ * Sap 16:20-21, 26, 29; 17:1)
16:20 Angelórum esca nutrivísti pópulum tuum, * et parátum panem de cælo præstitísti illis sine labóre,
16:20 Omne delectaméntum in se habéntem, * et omnis sapóris suavitátem.
16:21 Substántia enim tua dulcédinem tuam, * quam in fílios habes, ostendébat:
16:21 Et desérviens uniuscujúsque voluntáti, * ad quod quisque volébat convertebátur.
16:26 Ut scirent fílii tui quos dilexísti, Dómine, † quóniam non nativitátis fructus pascunt hómines, * sed sermo tuus hos qui in te credíderint consérvat.
16:29 Ingráti enim spes tamquam hibernális glácies tabéscet, * et dispériet tamquam aqua supervácua.
17:1 Magna sunt enim judícia tua, Dómine, † et inenarrabília verba tua: * propter hoc indisciplinátæ ánimæ erravérunt.
