62:2a Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo.
62:2b Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
62:3 In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: ‡ sic in sancto appárui tibi, * ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
62:4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
62:5 Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
62:6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
62:7 Si memor fui tui super stratum meum, † in matutínis meditábor in te: * (8a) quia fuísti adjútor meus.
62:8b Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, † (9) adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
62:10 Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, † introíbunt in inferióra terræ: * (11) tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
62:12 Rex vero lætábitur in Deo, † laudabúntur omnes qui jurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
