94:1 Veníte, exsultémus Dómino: * jubilémus Deo salutári nostro:
94:2 Præoccupémus fáciem ejus in confessióne: * et in psalmis jubilémus ei.
$ant
94:3 Quóniam Deus magnus Dóminus: * et Rex magnus super omnes deos.
94:4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ: * et altitúdines móntium ipsíus sunt.
$ant
94:5 Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud: * et siccam manus ejus formavérunt.
$ant
94:7 Et nos pópulus páscuæ ejus, et oves manus ejus. * Hódie si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra:
94:8 Sicut in irritatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: * ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt me, et vidérunt ópera mea.
$ant
94:9 Quadragínta annis offénsus fui generatióni illi, * et dixi: Semper hi errant corde.
94:10 Et isti non cognovérunt vias meas, ut jurávi in ira mea: * Si introíbunt in réquiem meam.
$ant
